- BACCAR
- BACCARGraece Βάκκαρ, quod nardi silvestris nomine quidam donavêre, vestibus inserebatur olim ad odorem conciliandum, teste Pliniô l. 21. c. 19. Conditur cum diapasmate, vestibus odoris gratiâ inseritur. Ubi Salmas. legit, Tunditur utiliter ad diapasmata. Sic Dioscorides de Baccare, Καὶ εἰς διαπάσματα χρησιμεύει ἱκανην` ἔχουσα την` εὐωδίαν: tusis nempe et in pulverem redactis siccis aromatibus fiebant diapasmata. Certe unguenta ex baccaris radice fieri solita, antiquos Graecos, ex Aristophane discimus. Unde quidam ex Graecis unguenta appellârunt Βακκάριδας. Magnes in Lydis Comoedia,Λούσαντα χρὴ καὶ βακκάριδι κεχρημένον.Scholiastes Aeschyli in Persis, καὶ την` βακκάριδα ἔνιοι μύρον Λυδῶν ἔφασαν, Et baccaridem nonnulli unguentum Lydorum vocavêre etc. Sed aliud esse βάκκαριν, aliud μύρον, ostendit Plin. l. 21. c. 19. Hinc Aeschylus ea sic distinguit,Κᾀψώγε τὰς σὰς βακκάρεις τε καὶ μύρα.Et Simonides,Κἠ λειφόμην μύροισι, καὶ θυώμασι,Καὶ βακκάρει.Videlicet non omne unguentum sic appellandum erat, sed certum genus tantum, quod ex baccaris radice fieri diximus. Hesychius, Βάκκαρις, μύρον ποιὸν ἀπὸ βοτάνης ὁμωνύμου. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 1061. ut et infra aliquid voce Pancharis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.